Charter Document - 04900463
Charter Number: | 04900463 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1181 - 1182 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus Dei gratia Remorum archiepiscopus sancte Romane Ecclesie titulo Sancte Sabine cardinalis Apostolice Sedis legatus omnibus Sancte matris Ecclesie filiis Noverit universitas vestra quod in presentia nostra constitutus dilectus filius noster Guydo buticularius Domini Regis publice recognovit quod controversia que inter ipsum et dilectos filios nostros Theobaldum priorem et monachos Sancti Nicholai de Aciaco vertebatur sopita est hoc modo sicut etiam in ipsius Guydonis autentico scripto continetur Prior itaque et monachi concesserunt Guydoni et heredibus suis medietatem de Lueton Hec igitur omnia supradictus Guido et Guillelmus filius ejus se firmiter observare et super his ecclesie supradicte Sancti Nicholai contra omnes homines garantiam portare coram nobis concesserunt et fide interposita firmiter promiserunt et ut eadem scripto et sigillo nostro corroboraremus Nos diligenter rogaverunt Fidem etiam dedit ipse Guydo in manu nostro quod id ipsum laudari et approbari faceret a Margarita uxore sua et a filio eorum Guidone milite si ab infirmitate qua destinebatur Deo volente convalescerent Nos quoque paci et quieti sepe dicte ecclesie in futurum providere volentes et omnia predicta rata et firma permanere statuentes assensu utriusque partis eadem presenti pagine commendavimus et sigilli nostri auctoritate confirmavimus Actum anno ab Incarnatione Domini MCLXXXI