Charter Document - 04900462

Charter Document - 04900462


Charter Number: 04900462
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1181 - 1182
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Guido Buticularius notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod controversia que erat inter me et monachos Sti Nicholai de Aci hoc modo sopita est in presentia abbatis Cluniacensis et Prioris Sti Martini de Campis Monachi concesserunt michi et heredibus meis medietatem de Luetum jure perpetuo possidendum reliquam vero medietatem monachi in perpetuam libere et absolute possidebunt Est autem et aliud nemus quod dicitur defensum quod totum ex integro monachi possidebunt quietum et absque omni reclamatione mei vel heredum meorum in perpetuum eritque monachorum proprium ad vendendum et donandum excepto quod novalia ibi non facient In his autem predictis nemoribus communis pastura erit animalium tam monachorum quam heredum meorum Preterea sciendum quod decimam de cunctis novalibus memoris quod in Braisilva et circa Braisilvam agricolis ad excolendum et exercitandum dedi seu daturus sum habendam jure perpetuo ecclesie Sti Nicholai concessit Hoc etiam addere duxi necessarium ut quisquis in loco memorato sibi novale fecerit sive ego sive successores mei sive quilibet alius ipsius territorii decima ecclesie predicte integra salvo stramine conservetur Ecclesiam quoque de Tilio Noe Sti Martini et totam mansionem cum omni terra arabili que ad predictam ecclesiam pertinet monachis Sti Nicholai pro remedio anime mee concessi Item dedi v solidos parisiensis monete apud Noam Sti Remigii ideo videlicet ut due candele ponerentur ad magnam missam cotidie in ecclesia Sti Nicholai Item v solidos parisiensis monete dedi apud Ermenovillam ad opus tecture monasterii Sti Nicholai Item dedi Sto Nicholao tertiam partem terre illius que fuit Buverii et Mathie apud Cantilli exceptis tribus arpennis que ergo retinui ad faciendam granchiam meam Et si ego vel heres meus in predicta terra villam facere voluerimus unusquisque hospitum habebit arpennum unum ad mansuram suam pro quo videlicet arpenno reddent singulis annis iiii denarios parisiensis monete monachis Sti Nicholai ad festum Sti Remigii Terram autem predictam licebit michi et heredibus meis excolere sed tamen quicumque excoluerit eam sive ego sive heres meus vel quilibet alius omnem campipartem habebunt monachi in perpetuum Quidquid autem habeo apud Cantilli vel deinceps acquirere potero videlicet in edificiis in terra in nemore de Luetum et in nemore Buverii in pratis ultra aquam et citra aquam et in aqua et in villa si fore ibi facta fuerit et in omnibus aliis rebus non licebit michi aut heredibus meis ex omnibus predictis excepto illo quod super terram fuerit in parte mea de Luetum et Buverii aliquid vendere vel pignori obligare nec alicui in feodum seu hominium dare nec inde eleemosinam facere nec de manu mea vel heredum meorum aliquo alio modo alienare nisi tantummodo ecclesie Sti Nicholai Hec omnia supradicta assensu conjugis mee Margarite ac filiorum meorum Guidonis primogeniti jam militis Willelmi atque ceterorum jure perpetuo habenda concessi Preterea quidquid dominus Guido de Turre avus meus ecclesie Bti Nicholai pro remedio anime sue donavit et jure perpetuo possidendum concessit ego quoque concedo et confirmo Vinagium videlicet de Comblosio in pago Aurelianensi altare de Derenciaco cum tercia parte decime majoris et terram arabilem apud Villam Pictam et villam de Avilliaco cum bosco et plano et molendino et pratis et viaria et justitia et cum omnibus ad eamdem villam pertinentibus excepta medietate de Luetum Et villam que Fons Sti Firmini dicitur cum luco et plano et viaria et justicia et cum omnibus ad eamdem villam pertinentibus Et terram arabilem apud Braium et medietatem altaris de Braio Et altare de Noa Sti Remigii cum tota majori decima et minori Et altare de Noa Sti Martini cum tota majori decima et minori salvo stramine Hec autem omnia supradicta et quidquid predictus Guido de Turre predicte Beati Nicholai ecclesie dedit ego quasi advocatus ejusdem ecclesie pro anime mee et antecessorum meorum remedio eidem ecclesie confirmo et jure perpetuo habenda et possidenda concedo Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavi Et ne possit a posteris infirmari sigilli mei auctoritate subterfirmare curavi Testes Stephanus decanus Beate Marie Silvanectensis Christophorus capellanus Johannes Balbus Henricus de Sancto Dionisio Theobaldus de Gonessa Petrus de Vietel Ivo de Mortuafonte Ex parte monachorum Johannes Odo Petrus de Claromonte Girardus de Aneto Nicholaus sacrista Petrus Radulfus Helfredus Actum anno Incarnati Verbi MC octogesimo I