Charter Document - 04900461
Charter Number: | 04900461 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1181 - 1182 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen Declaretur universis t p g f quod ego Henricus dominus de Harenis assensu et voluntate uxoris mee Maltidis necnon et consilio meorum hominum in presenti pagina subscriptorum reddo in perpetuum et concedo et confirmo in jus et proprietatem ecclesie Marie Beate de Harenis et monachorum ibidem Deo servientium pro salute anime mee et antecessorum meorum decimam tocius emolumenti in omni genere annone in novo molendino ad Vivarium constituto Ut autem res ista perfecta a me et confirmata posteris cercius et clarius innotescat sciendum est quod predictam elemosinam de patre meo factam et a me tunc puero nec emancipato concessam et hoc tenore jam diu possidentes monachi reclamabant Ego vero a patre meo rem taliter dispositam penitus abnegans decimam predictam rehabere et in jus hereditarium mihi volui revocare Verumtamen cooperante Spiritus sancti gratia de tali et tam nequam proposito revocatus jam dictam elemosinam quam consilio male errantium saizieram solo pietatis compulsus intuitu a retro longo tempore jam emancipatus et miles factus ecclesie Gloriose Virginis et monachis reddidi et recognovi et per librum super altare positum investivi Et ne per me vel per heredem meum scandalum oriretur in posterum presentium litterarum et sigilli mei attestatione firmavi Testes affuerunt Philippus prior tunc temporis ejusdem loci frater Johannes de Claromonte qui hoc scripsit frater Albertus et frater Rainaldus Antelmus et Fulcho capellani Girardus presbiter de Crocoisum Rodulfus de Spinolis Godardus Lurdax Johannes de Leiri Guinerannus vinitor Radulfus Pharamare Galterus Russax