Charter Document - 04900456

Charter Document - 04900456


Charter Number: 04900456
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1178 - 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Philippus Parisiensis archidiaconus notum esset volumus p et f quod Imbertus prior Sancti Lazari Parisiensis et ejusdem domus fratres ad faciendum aqueductum per vineam Ogeri coqui Beati Martini de Campis et per vineam Soline uxoris defuncti Gisleberti Herbodi Ogerio predicto dederunt x solidos et Soline iiii solidos ea tamen conditione quod si memoratus aqueductus in locis predictis aliquid vicii contraxerit operarii predicte domus Beati Lazari per prefatas vineas liberum ingressum et regressum ad ipsum aqueductum reparandum habebunt Cujus pactionis tenor ut inviolabilem et inconcussam firmitatem obtineat presentem cartam sigilli nostri caractere et testibus subscriptis fecimus corroborari Hujus rei testes sunt ex parte Ogerii Galterius Ad Petram de Sancto Martino Theobaldus Tortus serviens Beati Lazari Robertus magister aqueductus Herveus frater ejus Ex parte vero Soline Guiardus Herbodus filius Soline cui pro consensu dati sunt a prefato Priore duo solidi Actum Parisius anno Dominice Incarnationis MCLXXVIII