Charter Document - 04900455
Charter Number: | 04900455 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1178 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hymbertus Dei gratia ecclesie Sancti Lazari Parisiensis prior totumque ejusdem ecclesie capitulum notum fieri volumus t p q f quod Anquitinus accepit a nobis tres quarterios terre apud Sanctum Martinum de Campis pro vi solidis census ad octabas Sti Dyonisii persolvendis singulis annis tali siquidem conditione implicita quod predictus Anquitinus vel heredes ejus poterunt predictam terram dare vendere vel invadiare et quicquid voluerint de ca facere salvo censu Sancti Lazari ut determinatum est Nos autem capitalem censum illius et corveas dabimus et tectam garantiam de terra illa Anquitino portabimus Actum publice in capitulo sancti Lazari istis astantibus et assensum prebentibus Alberto et Renaldo et Emardo et Willelmo sacerdotibus Guidone et Richerio et Durando fratribus sanis Willelmo cellerario et Philippo et Petro et Johanne et Ermenoldo ceterisque fratribus Maria priorissa et Ermenes et Ermengardi et Margareta ceterisque sororibus