Charter Document - 04900454
Charter Number: | 04900454 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1176 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Johannes divina dignatione et meritis sancti Thome Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod controversia quedam vertebatur inter monachos Sti Martini de Campis et militem quemdam Goherium scilicet de Laneri et Legardem uxorem ejus super decima quadam de dominio suo de Franchorvilla quam Gerardus Buas pater prefate mulieris memoratis monachis libere et quiete habendam et possidendam contulerat Antedictus autem Goherius et uxor ejus in presentia nostra non convicti aut jure aliquo conventi comparentes suam Nobis et quam pluribus assistentibus confessi sunt injuriam et monachorum jus profitentes veniam postulabant Predictam autem decimam quicquid antea Girardus Buas fecerit pro eorum et predecessorum salute monachis prefatis pleno et perpetuo jure percipiendam concesserunt Testes hujus concessionis fuerunt Richerius Carnotensis ecclesie cantor Gislebertus subdecanus Milo archidiaconus Carnotensis Gauterius archidiaconus Pissiacensis Jordanus presbiter de Sancto Saturnino Odo presbiter de Reinvilla Gaufredus prepositus comitis Theobaldi Radulfus cellarius Nicholaus monetarius et alii quamplures