Charter Document - 04900453

Charter Document - 04900453


Charter Number: 04900453
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1179 - 1180
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint universi tam presentes quam futuri quoniam ego Matheus comes Bellimontis Helienor cometissa uxore mea et Philipo fratre meo annuentibus dono in feodum Ricardo de Borrenc et heredi suo in decima nostra de Borrenc quinque modios frumenti in perpetuum et annuatim possidendos tali autem tenore quod monachi Beati Leonorii de Bellomonte in eadem primitus redecimam et preterea unum modium frumenti capient et moniales quoque Beati Martini de Borrenc unum modium frumenti capient Post predictos vero monachos Beati Leonorii de Bellomonte et post moniales de Borrenc antequam aliquis in predicta decima aliquid accipiat prenominatus R[icardus] de Borrenc et heres suus pretaxatos quinque modios frumenti accipiet et propter hos quinque modios et propter aliud meus homo legius est et propterea unum mensem stationis annuatim Bellimonte faciet Et quicumque vero decime prenominate custos extiterit jam sepe dicto R[icardo] bonam securitatem et bonam fidelitatem faciet quod suos predictos quinque modios frumenti usque ad festum Beate Marie que est in septembri reddiderit et quod illud frumentum de tali quale ad grangiam venerit neque mutatum neque pejora tum fuerit Actum est hoc publice istis viris astantibus et testificantibus quorum nomina subtitulantur Theobaudus videlicet de Moranglia Petrus de Borrenc Petrus de Ronkerolles Theobaldus de Campaniis Ivo Siccus Natalis de Baerna Hugo de Luci Odo prepositus Warnerius de Nongiaco Gerardus Hardellons Hoc autem ut ratum et inconcussum permaneat ego M comes Bellimontis et E comitissa uxor mea sigillorum nostrorum auctoritate communimus et confirmamus Anno Incarnati Verbi MCLXXIX