Charter Document - 04892290
| Charter Number: | 04892290 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1146 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum abbati de Chahalit et conventui salutem et gratiam nostram Quod scribimus id concedimus et regia auctoritate firmamus Adam de Vilerum miles noster procedens Jerosolimis pro Xristo peregrinus terram quam habet ex feodo nostro apud Lovras si tamen in hac peregrinatione sine herede decesserit Serenitati nostre largitur Ceterum in hac donatione conditionem adjungit hujusmodi ut pater suus terram illam possideat dum viveret et quatuor ex hominibus suis proprias similiter carrugas obtineant et sunt hec nomina Rodulphus de Camino Terricus Renardus et Lambertus Post horum vero decessum et post mortem patris in possessionem nostram toto hec terra concedet si ut dictum est in hac peregrinatione absque herede moriatur Qua de re ut certitudo vos maneat has vobis nostre auctoritatis litteras mittimus quibus concedimus et confirmamus hoc donum
