Charter Document - 04890450
Charter Number: | 04890450 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1178 - 1179 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomme sancte et individue Trinitatis amen Ego Simon Dei gratia Meldensis episcopus notum fieri volumus t p q f quod Galterius Hait decimam quandam apud Oxiri et Chauconin quam de feodo predecessoris nostri venerabilis Manasse Meldensis episcopi tenebat ecclesie Sti Martini de Creceio in elemosinam legavit Idem vero pie memorie M Meldensis episcopus jam dictam decimam ipsi ecclesie jure perpetuo possidendam concessit et sigilli sui impressione firmavit in hunc tenorem quod eam assensu capituli Sti Martini tantum modo in vita mea teneremus Nos autem decimam ipsam que de feodo nostro est nichilominus ecclesie Sti Martini in perpetuum habendam concessimus Eamdem etiam cum adhuc teneremus e manu nostra penitus emisimus quam consequenter ecclesie Sti Martini conventus fratri nostro P[etro] precentori tenendam concessit in hunc modum ut ex ipsa decima dimidium modium annone pro investitura et recognitione precentor ipse singulis annis eidem ecclesie persolvere teneatur Post mortem vero ejus vel si religionis habitum assumpserit sive etiam ipsum ad episcopatum promoveri contigerit eadem decima ad ecclesiam cui data est ex integro revertetur Ut autem hoc ratum permaneat sigilli nostri et sigilli Petri fratris mei precentoris impressione firmavimus Hujus rei testes sunt Alermus canonicus et sacerdos Ebrardus canonicus et sacerdos magister Johannes canonicus et diaconus Fromundus canonicus et diaconus Adam canonicus et diaconus Subdiaconi Petrus de Butenangulo Matheus nepos episcopi Symon de Furferi Pueri et canonici Philippus et Henricus nepotes episcopi Actum est istud anno ab Incarnatione Dni MCLXXVIII