Charter Document - 04890449

Charter Document - 04890449


Charter Number: 04890449
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Investiture
Date: 1178 - 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Philippus Dei gratia Belvacensis episcopus electus universis fidelibus inperpetuum Ad noticiam tam futurorum quam presentium volumus pervenire quod veniens ante nos Ansculfus de Neella filius Theoderici de Parmeng in manu nostra dereliquit quidquid habebat in minuta decima burgi de Insula infra aquam ex parte Belvaci et quicquid in minuta decima de Parmeng possidebat Nos autem omnia ista in manu Ricardi tunc prioris de Insula remisimus Ut autem hoc ratum et inconcussum permaneat in futurum presenti scripto et sigilli nostri impressione et testium qui affuerunt subscriptione munivimus Signum Lancelini cantoris Signum Hugonis decani Perone Signum Ade de Insula Signum Ade de Bellomonte Signum Henrici de Centpuiz Signum Henrici de Monciaco per cujus manum presens cartula data est Actum Belvaci anno Incarnati Verbi MCLXXVIII