Charter Document - 04890447
Charter Number: | 04890447 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1169 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus Apostolice Sedis legatus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Volumus ut tam posteris quam modernis innotescat quod controversiam que inter ecclesiam Beati Martini de Campis dilecto filio nostro Galtero ejusdem ecclesie existente priore et Odonem militem de Gipfo super quadam decima vertebatur justo et fine debito vidimus et audivimus in presentia nostra terminatam Monachi enim asserebant quod tota decima de Broilo in feodo Archembaudi militis de Villadavren usque ad illos terminos ad quos parochiale jus ecclesie de Clamardo porrigitur sua esse debebat Miles vero e contra hoc constanter negabat Hec autem contentio in presentia nostra ita sopita est monachi de consilio nostro eidem militi dederunt decem libras Parisiensis monete et ipse totam decimam usque ad prefatos terminos ecclesie Beati Martini de Campis imperpetuum habendam concessit eamque in manu nostra reddens fide data firmavit quod predictos monachos super hoc amplius non inquietaret et de omnibus ad parentelam suam pertinentibus eis super illa decima pacere faceret de aliis vero garandiam per certum portaret nos vero eandam decimam ecclesie beati Martini de Campis per manum Gaulterii prioris reddidimus et sigilli nostri auctoritate in perpetuum habendam confirmavimus Predicte itaque compositioni interfuerunt quorum nomina subscripta sunt venerabilis frater noster Matheus episcopus Trecensis Stephanus abbas Sancti Remigii Salo abbas Sancte Columbe Rericus archidiaconus Meldensis Petrus archidiaconus Carnolensis magister Petrus de Sancto Clodoaldo Willelmus presbiter de Clamardo Adam presbiter de Gipfo et alii plures quorum nomina subticemus Valete in Domino