Charter Document - 04890446

Charter Document - 04890446


Charter Number: 04890446
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Approval
Date: 1177 - 1178
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego [Nivelo] Dei gratia Suessionensis episcopus omnibus t p q f facimus manifestum quod cum inter monachos Sti Martini de Campis et Hugonem presbiterum de Lerniaco controversia verteretur super tercia parte straminis decime dicte ville et tractus ejusdem decime cujuslibet tercii anni et custodia grangie consimiliter unoquoque tercio anno et tercia parte trituratorum dicta controversia in hunc modum finaliter sopita est et partis utriusque terminata assensu ut de his omnibus que sui juris esse presbiter asserebat ipse et successores ejus terciam partem straminis solummodo et nichil aliud deinceps percipiant et propter hoc ipse et successores ejus monachis securitatem facient super his que jamdicti monachi in eodem villa possident Custos vero grangie tractores et trituratores prefacto presbitero et successoribus ejus fidelitatem exhibebunt Actum anno incarnati Verbi MCLXXVII