Charter Document - 04890444
Charter Number: | 04890444 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1177 - 1178 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Joscelinus de Auneolo notum facio t p q f quod terram quandam quam apud Capellam in dominio meo jure proprietatis habebam ecclesie S M de C in perpetuum quiete possidendam concessi assensu Teceline conjugis mee et liberorum meorum Guidonis Joscellini Gaufridi Johannis Guillelmi Teobaldi Tantumdem vero terre que apud Stum Leodegarium ecclesie propria erat ab ipsa in commutacionem suscepi Ut autem commutatio hec in posterum inviolabiliter observetur eam presenti scripto et sigilli mei impressione con testium subnotatione confirmavi Hii sunt testes Hisnardus Berlant Hemericus de Alneto Hugo de Tevilla milites Johannes Roiluns Ricardus de Tronchei Johannes de Arrat Anno ab Incarnatione Domini MCLXXVII