Charter Document - 04890441

Charter Document - 04890441


Charter Number: 04890441
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1177 - 1178
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus Notum fieri volo universis t p q f quod Johannes et Rainaldus filii Rainaldi de Ponponia decimam de Luabum quam Matildis avia eorum per manum nostram ecclesie Beate Marie de Gornaio antedonaverat pro receptione fratis sui Hugonis et animabus eorum et patris sui et amite et avunculorum suorum eidem ecclesie concesserunt Hujus vero decime donum super altare de Cala sepedicte ecclesie obtulerunt et se ei garandiam laturos fiduciaverunt Hujus rei testes fuerunt Amaufredus presbiter Hemericus s[acerdos] et Milo filius Laurentii Laurencius pater ejus et Radulphus filius Laurentii Johannes filius majoris et Walterius frater ejus Xristianus de Nantoil Willelmus de Porta Symon molendinarius de Gornaio Rollannus bubulcus Hoc idem fecerunt predicti fratres apud Gornaium super altare Beate Marie coram multis laudantibus amicis et Evrardo majore Garino milite die qua receptus est puer in monasterio Quod ne temporum vetustate vel multiplici malignantium calumpnia deleri vel aliquatenus infringi possit in posterum scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate confirmamus Huic confirmationi plures interfuerunt Ascelinus decanus Sti Marcelli Parisiensis Magister Petrus decanus Sti Germani Autissiodorensis Frater Daniel Marcellus canonicus Parisiensis Johannes nepos noster Teobaldus de Viri Almaricus de Monte Sancte Genovefe Petrus Morpein Drogo Roelez Actum Cale anno Incarnati Verbi MCLXXVII episcopatus nostri xvii