Charter Document - 04890440
| Charter Number: | 04890440 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1177 - 1178 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes et futuri quod Gaufredus miles de Ceverentho feodum quod ab ecclesia Sancti Martini de Campis tenebat reddenda Postmodum prefatus miles Domino Senonensi et episcopo Parisiensi examinandam commisit Proinde utramque partem convocaverunt et ecclesie Sti Martini de Campis adjudicaverunt data fide in manu domini Parisiensis episcopi ipse et liberi ejus fiduciaverunt Nos autem ad Gaufredi et Prioris Sancti Martini peticionem ut predicta perpetua gaudeant stabilitate presenti scripto et sigillo regio nominis nostri karactere subterannotato fecimus communiri Actum Parisius anno Incarnati Verbi MCLXXVII astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Rainaldi camerarii S Radulphi constabularii Vacante cancellaria
