Charter Document - 04890438
| Charter Number: | 04890438 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1161 - 1186 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit p et f quod Matheus comes Bellimontis assensu et voluntate Mathei filii sui primogeniti ceterorumque filiorum ejus Philippi Mathei atque Johannis laudante Aelide comitissa dedit pro amore Dei ecclesie Sti Leonorii et monachis ibidem Deo servientibus usuariam consuetudinem in nemoribus suis quantum quidam asinus ad usum eorum afferre potuerit in loco quo ipse comes vel successores ejus sibi ad ardendum accipient quando apud Bellomontem manserint Si vero alias mansionem fecerint vel ubicumque abierint monachi tamen consuetudinem suam in supradicto loco semper accipient Dedit etiam xv solidos Belvacensium quos ipse assignavit ad refectionem fratrum in tribus festivitatibus sanctorum quorum corpora et reliquie in eadem ecclesia continentur videlicet in festivitate sancti Calixti et beati Cunuali sanctique Etretuali Quorum denariorum xii solidos carnifices de Bellomonte de estallis suis annuatim persolvent Tres vero solidi assignati sunt in censu quem ipse Comes emit a Hugone de Cingula Preterea concessit summarium unum ad opus molendini Sti Leonorii ea scilicet conditione quod bannerios aliorum molendinum nullatenus recipient Donavit autem post decessum suum baraz jumentorum suorum cum sequacibus suis Ut autem hec rata et inconcussa in perpetuum permaneant sigilli sui auctoritate et testium annotatione firmare curavit Testes hi sunt Petrus de Borrengo et Petrus filius ejus Renaudus Anguillons Petrus de Rongerolis Philippus Hideus Hugo nepos comitis Hugo de Luci Renoudus panetrius Odo Pilelard Garnerus piscator Hugo de Sancto Martino
