Charter Document - 04890437
Charter Number: | 04890437 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1173 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit pres et f quod ego Matheus comes Bellimontis assensu et voluntate uxoris mee Aelidis comitisse filiorumque Mathei atque Philippi dedi Sancto Leonorio et monachis ibidem Deo servientibus decimam partem decime de Borrenco Concessi eciam aream quandam molendini apud Parcenc sitam quam Warnerus miles de Baerna pred monachis vendidit consilio et assensu Johannis de Puteolis de cujus feodo erat annuentibus ejusdem Johannis fratribus Petro et Alberico et uxore Johannis ejusdem que predictam aream in dotem suam habebat Concessi insuper parcum de Tuebuef quem emerunt predicti monachi ab Adam de Buxeria et uxore ejus Sarracena annuente et laudante Girardo de Dilugio ejusdem Saracene filio Ut autem hec rata et inconvulsa imperpetuum permaneant sigilli mei auctoritate et testium subnotatione firmare curavi Hujus rei testes sunt Petrus de Borrenco Petrus de Ro[n]cheroles Ivo Siccus Lambertus camerarius Dodo corduanarius Bernardus Papio[n] Regnaudus panetarius Regnaudus Bellefilius