Charter Document - 04890435

Charter Document - 04890435


Charter Number: 04890435
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Remittance
Date: 1165 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus p et f dominum Petrum Parisius natum qui fuit abbas Sancti Maglorii et apud Sanctum Martinum de Campis dimissa abbatia sua conversatus est et obiit misisse xxii libras Parisiensis monete in quarta parte decime de Ceuvrene ad faciendum anniversarium suum Concessum est itaque ei et sub anathemate a domno Galterio priore et ab aliis sacerdotibus facto constitutum in ejusdem loci communi capitulo quod ille qui tenebit obedienciam infirmarie quicquid de predicta decima fiat singulis annis in anniversario obitus ejus die xxiiii solidos Parisienses mit[t]at in generale fratrum si possit eodem die de pensione ejusdem peccunie competenter fieri Sin autem ad voluntatem et dispositionem conventus alio die fiat