Charter Document - 04890431
| Charter Number: | 04890431 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1176 - 1177 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Mauricius Dei gracia Parisiensis episcopus Notum fieri volumus universis t p q f quod Drogo de Cala et Adalaidis uxor ejus se et sua ecclesie Bte Marie de Gornaio dederunt Sed de domo quadam que erat ex hereditate ejusdem Adalaidis orta est controversia inter monachos et parentes ejus Calumpniabant enim domum soror ejus et nepotes et neptes ceterique parentes Ducta autem in longum controversia tandem parentes ejusdem Adaleidis acceptis de caritate ecclesie xiiitem libris quicquid in eodem domo habebant eidem ecclesie dederunt Preterea Johannes nepos ejusdem Adalaidis partem quandam predicte domus acceptis de caritate ecclesie viitem libris eidem ecclesie in elemosinam dedit concedente uxore ejus et filiis Quod ut ratum permaneat Theza soror pred Adalaidis Willelmus maritus ejus Johannes et Albericus nepotes ejus et neptes Amelina et Helisabet cum viris suis Herberto et Alberico hoc concesserunt et plegiis datis [] tenere et garandiam portare fiduciaverunt Hii sunt fidejussores pro Johanne Arnulphus villicus et Johannes Amiraudus Pro Alberico Arnulphus Coluns Pro Alberico Alateste et Herberto et uxoribus eorum Petrus villicus Hoc quoque notum fieri volumus quod predicta domus tempore Drogonis debebat xxti et viii denarios de censu Arnulpho de Corberum qui in predicta domo has consuetudines querebat terciam partem loci unius arche et unius dolii et vii solidos ex creditione et tercium hospitalitatis sue quandocunque vellet excepto in nundinis Natalis Domini Quas omnes consuetudines Ecclesie perpetuo dimisit accipiens a monachis tam pro censu quam pro omni consuetudine iiii solidos singulis annis Tali etiam conditione quod ad vendendam domum monachos cogere non potest neque ipse neque heredes ejus Hujus rei testes sunt Otto decanus Sti Clodoaudi Daniel capellanus episcopi Marcellus clericus episcopi Johannes capicerius Sti Clodoaudi Archibaudus filius Andree Hii sunt testes ex parte Arnulphi Ex parte aliorum Symon prepositus Radulphus de Buci Garinus de Flois Radulphus Chipe Hilduinus de Villepluies Henricus Caro Vacce Gaufredus filius Garnerii Adam filius Anculphi Garinus Touin Garnerius filius Evrin Walterius frater ejus Thomas de Portu Garnerius de Corbetun Albertus de Sancto Theobaldo Girardus de Curia Walterius de Corberum Gregorius major Quod ne longua temporum successione deleri nec in reciduam possit relabi controversiam presenti scripto et sigilli nostri auctoritate corroboravimus Actum publice apud Sanctum Clodoaudum anno Incarnati Verbi MCLXXVI episcopatus vero nostri anno xvi
