Charter Document - 04890430

Charter Document - 04890430


Charter Number: 04890430
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1176 - 1177
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volui universis t p q f quod Albericus de Fossis erga monachos Sancti Martini apud Montiacum habitantes pro quadam terra de Louvres eisdem monachis pro anima Alexandri avunculi sui in elemosinam concessa calumniam et questionem movit quam videlicet terram ecclesia Sancte Opportune de Montiaco a quadraginta annis tenuerat quam etiam Alermus de Fossis pater predicti Alberici et mater ejus et Rericus de Marliaco et uxor ejus et eorum liberi prefate ecclesie Ste Opportune libere et in pace tenendam concesserunt et hujus elemosine donum super altare Sancte Opportune quamplurimis testibus assistentibus attulerunt et eandem elemosinam in pace tenendam fide firmaverunt Calumnia vero jam sepedicti Alberici super eadem terra eoram presentia nostra diu mota tandem fuit sedata et finita tali videlicet modo quod prefati monachi eidem Alberico duodecim libras Parisiensium dederunt ipse vero hanc pacem libere et inconcusse tenendam coram Domino Rege Francorum Ludovico et in presentia nostra fide fiduciavit laudantibus et concedentibus uxore ejus et liberis suis et Guillelmo fratre ejus Hujus rei testes sunt Ascelinus decanus de Sancto Marcello Daniel capellanus Osmundus de Possi Marcellus canonicus Theobaldus notarius Richardus camerarius Thomas marescallus Ingelrannus buticularius Guillelmus de Alneto Ancellus de Garlandia Hugo Taurus Ivo Henricus de Lanniaco Hugo de Nemore Galterus frater ejus Robertus marescallus Willelmus prepositus de Montmelliant Johannes frater Ivonis Odo de Plailly Robertus Tauri Milo filius Henrici Radulphus filius Giraldi Theobaldus de Gonesse Actum publice Parisius anno Incarnati Verbi millesimo centesimo septuagesimo sexto episcopatus vero nostri anno decimo sexto