Charter Document - 04890429
| Charter Number: | 04890429 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Arbitration |
| Date: | 1166 - 1175 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus nota fieri volo tam presentibus quam futuris ea que inter Comitissam de Mellento et monachos Beate Marie de Gornaio in presentia nostra intuitu pacis acta sunt et statuta Querela siquidem erat inter eos de ponte lapideo construendo quem donnus Gamo prior ecclesie illius olim se facturum pepigerat Sed quia absque voluntate et consensu conventus hoc fecisse probatur illius pactio inanis jure et vacua judicata est nec ultra vel ipsa vel successores ejus super hoc monachos cogere poterunt Preterea molendina illa que facere disponebat quia injuste et ad dampnum ecclesie fieri videbantur omnino remanebunt nec amplius edificabuntur Habent enim monachi duo molendina et consuetudinem plenariam ab hominibus de Gaigni et de Gornaio veniendi ad ipsa per bannum unum videlicet propium ab antecessoribus illius datum alterum a comite Mellenti ejus marito et ab ipsa pro quinque modiis annone et xii solidis annuatim solvendis concessum Sed quia molendina illa supervenientibus sufficere non poterant voluit et precepit quatenus tercium molendinum ad opus suum monachi in quoquo loco voluerint construent et illud cum reliquis pace perpetua possideant In hoc tamen molendino modium unum annone cujus medietas erit frumenti altera multurengie Comitissa sibi retinuit quem singulis annis monachi persolvent Sciendum est quod xii solidos quos in alio molendino habebat monachi amplius non reddent quia pro eis condonaverunt ei dimidium modium annone in molendino de Doura et duos solidos census quos eis annuatim debebat Si autem monachi pontem aliquando edificare voluerint ex quo illum construere ceperint modium annone sibi retinebunt et centum solidos ad libitum eorum in redditu pontis assignatos sicut ante statutum fuerat annis singulis habebunt Si autem eis placuerit in arcubus ejusdem pontis molendina facere licebit et piscaturam eorum in perpetuum habere Iterum querela erat inter eos non minima de nemore quod ad usum monachorum et hospitum suorum de Russiaco ab antecessoribus ejus donatum fuerat quia illud foris ad granchias suas deferebant Quod quidem se fecisse antecessorum tempore sine calumpnia testabantur sed ejus temporibus multas injurias ab ipsa et forestariis suis se pertulisse conquerebantur Tandem Dei timore correpta querimoniam eorum clementer intuens quos inquietare non debet sed protegere bona eorum non minuere sed augere omnem calumniam et injuriam quam pro nemore patiebantur in presencia nostra condonavit et non solum ad granchias suas sed etiam ad quecumque loca nemus illud in usus proprios defere voluerint remota omni occasione inperpetuum concessit Hospitibus vero supranominatis consuetudinem illam quam in nemore antiquitus habere consueverant libere annuit De cetero Comitissa quandam partem nemoris de Mineria eisdem monachis extirpandam et in agriculturam redigendam concessit et certis limitibus assignavit Denique data fide in manu nostra hec omnia se tenere et quia filios suos comitem scilicet Robertum Almaricum et Rogerium et ceteros concedere faciet fiduciavit Ut autem hec rata et inconvulsa imperpetuum permaneant ipsius postulatione et rogatu sigilli nostri auctoritate et testium subnotatione roboravimus Testes Galterius capellanus noster Ascelinus Marcellus Gaufredus Beate Marie canonici Galterius prior Sancti Martini de Campis Joscio sacrista Robertus Planeta monachi Ebrardus de Nulliaco Symon de Atiis Johannes et Thomas Matheus et Richardus servientes nostri Robertus de Villafluis Paganus de Torci Adam frater ejus
