Charter Document - 04890428
Charter Number: | 04890428 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1175 - 1176 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Que rationabiliter inter ecclesias statuuntur litteris annotari debent ne per oblivionem imposterum subvertantur Hujus igitur intuitu rationis ego Gaufridus thesaurarius Willelmus precentor Hamelinus magister scolarum Philippus subdecanus Angerius cellerarius totumque capitulum Bti Martini Turonensis p et f notum fieri volumus quod controversia que inter nos et monachos Bti Martini de Campis habebatur ad bonum et pacificum finem hoc modo perducta est Voluit siquidem et statuit domnus Papa Alexander ut ecclesiam de Passo que sita est in episcopatu Atrebatensi cujus possessionem ipse nobis adjudicaverat concederemus monachis et ecclesie Bti Martini de Campis ad pensionem trium marcarum puri argenti ad pondus Trecense in mense marcio nobis Turonis nomine census reddendarum Nos autem diu differentes ejus statuto parere tandem precepto et monitis ipsius tum precibus et peti[ti]one prioris Gauterii et monachorum pred ecclesie inducti concessimus eis ut prefatam ecclesiam de Passo habeant pensione videlicet retenta trium marcarum nobis reddendarum Insuper ipsi ad augmentum pie fraternitatis et sancte caritatis vinculum statuerunt ut singulorum fratrum nostrorum obitu nunciato facerent pro ipso in missis et orationibus [] beneficiis sicut pro monacho suo Supererogaverunt etiam ut singulis annis facerent trecennarium in ecclesia sua pro fratribus ecclesie nostre defunctis et nos similiter recepimus eos in orationes et beneficia ecclesie nostre tanquam fratres et familiares nostros Hoc etiam voluerunt adjungi ut si negotium vel necessitas ecclesie nostre aliquos nostrum ad ecclesiam eorum duceret tanquam fratribus et benefactoribus suis auxilium et consilium et hospitalitatem exiberent Et ut concordia ista inviolabiliter teneretur imperpetuum presenti scripto mandare curavimus et sigilli nostri impressione munire Actum Turonis anno Domini MCLXXV decanatu vacante