Charter Document - 04890426
| Charter Number: | 04890426 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Bequest |
| Date: | 1175 - 1176 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Adam dominus castri de Insula pro animabus patris et matris mee et Adaleidis uxoris mee et pro anima mea et filiorum meorum atque filiarum et antecessorum meorum dedi et concessi in elemosinam ecclesie Beate Marie de Insula et monachis ibidem Deo servientibus jure hereditario possidenda ea que subscripta sunt Apud Berlencurt i arpennum terre apud Valmondes i hospitem apud Buteri culturam terre quam rustici ejusdem ville faciunt ad medietatem pro qua cultura Galterius prior Sancti Martini vii missas unaquaque ebdomada apud Sanctum Martinum celebrari concessit et in hac ecclesia sex Insuper xii denarios quos mihi debebant pro terra quam Guazo bolengarius tenere solebat Dedi etiam capicerio id est sacriste ejusdem ecclesie ad oleum et ad ea que ei necessaria fuerint apud Nogentum i hospitem et grangiam que est juxta Saxerun posita et virgultum et pratum et xi arpennos terre Hanc autem grangiam et virgultum et pratum et predictos arpennos terre Nicolaus famulus et uxor ejus eidem ecclesie quia jure hereditario possidere debebant imperpetuum habendam concesserunt et propriis manibus super altere posuerunt Pro hac vero donatione Galterius prior Sti Martini de Campis in eadem ecclesia singulis annis annale fieri concessit pro fidelibus Sciendum est autem quod pro xx solidis de censu quos monachi habebant apud Berlencurt et pro x solidis quos habebant in Insula de stalagiis concessi eis xv arpennos terre in cultura mea de Parmeno pro singulis arpennis dantur monachi duo solido censuales in octabis sancti Dionysii ab illis qui eos tenent Preterea in eadem cultura de Parmeno Terricus de Valmondes tenebat quandam partem terre ad censum iiii nummorum in prefatis octabis reddendorum hos concessi prefate ecclesie pro censu capitis mei quem debeo Beate Virgini In his autem omnibus concessi non solum dominicaturam sed et omnem justiciam et viariam sive de latrone sive de omnibus consuetudinibus quecunque possunt evenire de terra Taliam quoque quam habebam super hospites Beate Marie apud Nogentum quietam dimisi pro vi sextariis vinagii quos monachi habebant de grangia mea de Parmeno concessi eis molturam bladorum suorum quietam usque ad unum modium annone in molendinis meis Omnium autem elemosinarum quas monachi habent undecunque data fuerint me defensorem et protectorem et heredem meum prout ratio dictaverit per omnia promisi et quicquid eidem ecclesie de feodo meo collatum fuerit eosdem monachos imperpetuum habere et tenere concessi Hec autem omnia concesserunt Manasses frater meus et filii mei Ansellus Teobaldus Adam et mecum posuerunt donum super altare [presentibus et videntibus hoc Galterio priore Sancti Martini de Campis Ricardo priore de Insula Jozone sacrista Galterio capellano et Anculfo de Fleerlu et Milone de Nogent et Hugone de Fonte Igitur ut hec rata permaneant et immutabilia volui ea scripto commendari et sigillo meo impressione communiri Actum anno ab Incarnatione Domini MCLXXV]
