Charter Document - 04890425
Charter Number: | 04890425 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1174 - 1175 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Dignum est et regie benignitati conveniens non solum ecclesias regni beneficiis ampliare verum etiam ipsis ab aliis collata vel vendita eo modo confirmare ne malignantium incursu valeant in posterum ab aliquo revocari Notum itaque facimus tam futuris quam presentibus quod Frogerius cubicularius noster et uxor sua Aaliz ad cujus hereditarium jus decima de Besunz pertinebat pro animabus suis et antecessorum suorum assensu et voluntate filiorum suorum seu filiarum suarum necnon et dominorum de quorum feodo decima ipsa erat scilicet Willelmi de Cornillon de quo idem Frogerius decimam illam tenebat in feodum et Burchardi de Montemorenciaco de quo ipse Willelmus tenebat donaverunt in elemosinam ecclesie Sancti Martini de Campis eandem decimam quam habebant apud Besunz accepta tamen a monachis ecclesie ejusdem numerosa in karitate pecunia septies viginti libris Frogerius etiam ut hoc firmiorem haberet vigorem firmiter concessit in presentia nostra quod hanc elemosinam et emptionem concedi faceret ab omnibus consanguineis et affinibus suis qui aliquid in ea possent reclamare quod etiam garantiam ecclesie predicte portaret contra omnes Nos autem petitionem ipsius Frogerii in manu cepimus quod si ab hac pactione resiliret et eam teneri non faceret nos feodum quod ipse a nobis tenet saisiremus et tamdiu teneremus quoadusque super hoc ecclesie Sti Martini satisfecisset et eandem in pace remaneret Quod ut perpetue mancipetur stabilitati scribi et sigilli nostri auctoritate precepimus confirmari Actum publice anno ab Incarnatione Domini MCLXXIIII astantibus in palatio nostro quorum nomina subposita sunt et signa Signum comitis Teobaldi dapiferi nostri S Mathei camerarii S Guidonis buticularii S Radulfi constabularii