Charter Document - 04890424
Charter Number: | 04890424 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Buchardus de Montemorenciaco notum facio t p q f quod Frogerius cubicularius Domini Regis et Aaliz uxor ejus decimam suam quam habebant apud Besunz que etiam de feodo meo erat ecclesie Sti Martini de Campis concesserunt in perpetuum possidendam Quod ut in posterum inconcussam obtineat firmitatem concessi et laudavi concedente Willelmo de Cornillon in presentia mea qui de me tenebat feodum illius decime et ut hoc ratum permaneat scripto et sigilii mei impressione cum testium subnotatione firmavi [Hi sunt testes Galterius de Grodoleto Henricus de Masnil Phillippus de Villatineosa Ivo de Aneto Paganus de Bosco Rainaldus Bateste]