Charter Document - 04890423
Charter Number: | 04890423 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum facimus t p q f quod Frogerius camerarius Domini Rogis et uxor sua Adaleidis ad cujus hereditarium jus pars quedam decime de Besunz pertinebat assensu et voluntate filiorum seu filiarum suarum concesserunt in elemosina ecclesie Sti Martini de Campis ipsam decimam quam habebant apud Besunz accepta tamen a monachis numerosa pecunia septies xx libris Quod ut in posterum inviolabilem obtineat firmitatem Frogerius decimam ipsam in manum nostram quietam werpivit Nos autem peticione ipsius super eadem decima ecclesiam predictam investivimus Ad majorem etiam confirmationem idem Frogerius in presentia nostra fiduciavit quod garanthiam per rectum eidem ecclesie ferret contra omnes qui in decima jamdicta calumniam moverent Preterea concessit assensu conjugis sue et liberorum suorum ut eadem ecclesia Sti Martini incrementum census quod ipsi Adam de Braia in terra ipsius Frogerii dedit in elemosinam nunquam ab eodem Frogerio vel ab aliquo successorum suorum cogatur vendere sed ipsum censum videlicet lxvii solidos et ii denarios absque ulla exactione perpetuo jure possideat Quod ne forte vetustate temporum aboleri vel cujusquam temeritate dissolvi possit scripto presenti et sigilli nostri impressione cum testium subnotatione firmavimus [Hii sunt testes Walterius precentor Rogerius archipresbiter Bartholomeus presbiter Ste Genoveje Girelmus presbiter Innocentium Bernerus decanus de Monsterol Dodo presbiter Sti Jacobi Laici Petrus de Monterel Bartholomeus de Campellis Teulfus de Calcea Robertus major Sti Martini Martinus de Judearia Joannes cambitor]