Charter Document - 04890420

Charter Document - 04890420


Charter Number: 04890420
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1164 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit t p q f quod emimus assensu prioris Walterii et universi conventus in capitulo et constitutum est ut in crastino Capitis Jejunii refectio bonorum piscium conventui solvatur singulis annis et xx sol quos camerarius dabit de censu Nusiaci propter prebendam Sancte Marie de Stampis quam Albertus precentor ecclesie Parisiensis nobis dedit Preterea idem Albertus apud Vitriacum xi arpennos vinearum et domum cum universa supellectili vineis apta nobis dedit Insuper et lx libras Paris monete ad emendos redditus nobis largitus est pro quibus plenaria refectio exscaldatorum fabarum vini optimi piscium bonorum et recentium conventui fiet singulis annis in anniversario ipsius et lx sol quos similiter camerarius solvet ex quibus camerarius inde accipiet xxx s de villa que dicitur Faverild et xx sol ab eo qui obedientiam Pontisare tenebit et x sol de Sorvillari Preterea idem Albertus dedit ad capellam Ste Marie faciendam l libras ita tamen ut sacrista singulis annis in festivitate Ste Marie Egiptiace generale de xx sol conventui persolvat De istis autem suprascriptis generalibus domnus Galterius tunc prior hujus loci communi assensu excommunicavit et sub analhemate posuit ut quicunque hec que supra descripta sunt infregerit vel ab usibus fratrum alienaverit anatema sit Amen