Charter Document - 04890418
Charter Number: | 04890418 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1173 - 1174 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum facimus universis presentibus et futuris quod controversia que versabatur inter Hugonem Nigrum et monachos Sancti Petri de Cona et abbatissam de Roseto super molendino Nobis et predicto Hugoni communi inter molendinum monachorum et monialium de novo edificato hunc finem in presentia nostra sortita est De communi assensu et voluntate partium condictum fuit et concessum quod predicta tria molendina Nobis et monachis et monialibus erunt communia ita quod domini trium molendinorum fructus ex illis provenientes equaliter divident et percipient scilicet quod Nos et Hugo terciam partem et monachi Sti Petri de Cona terciam partem et moniales terciam Communiter etiam fuit statutum quod sicut tres domini redditibus molendinorum equaliter participabunt ita et sumptus molendinis necessarios equaliter ponent et si quid forifacti in molendinis acciderit justicia ad dominos trium molendinorum pertinebit De communi etiam consilio et voluntate trium dominorum tribus molendinis molendinarii adsignabuntur Preterea si predicti domini in terra sua extra predicta molendina aliquid novi communiter voluerint construere in hoc sicut in aliis communes erunt redditus et expense Sciendum est insuper quod predicti monachi de propria terra sua in communitatem poserunt quartam partem arpenni terre arabilis ad construendum hospitium molendinarii et quartam partem arpenni terre de alneto ad ortum faciendum Quod ut Nobis et successoribus nostris Hugoni et heredibus suis et predictis monachis et monialibus presentibus et futuris inviolabiliter conservetur in posterum scribi et sigilli nostri auctoritate precipimus confirmari Actum publice Meleduni anno ab Incarnatione Domini MCLXXIII astantibus in palatio nostro quorum nomina subposita sunt et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri S Mathei camererii S Guidonis buticularii S Radulfi constabularii Vaccante cancellaria