Charter Document - 04890417
Charter Number: | 04890417 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1173 - 1174 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Geroldus abbas canonicorum Sti Martini de Ruricurthe et totus ejusdem loci conventus notum facimus t p q f nos laudasse et concessisse et ratam in perpetuum habere concordiam illam que facta est inter canonicos nostros de Montegaio et de Ponpona et monachos Bte Marie de Gornaio et presbiterum eorum de Ororio de parochianis infra murum Montisgaii tunc temporis situm constitutis de cimiterio ibi non prius habito de decimis magnis et minutis de parochianis Bordellorum et de omnibus illis de quibus erat controversia Que omnia ut inviolabiter teneantur sicut in privilegio Mauricii Parisiensis episcopi continetur ratum habemus et presentis scripti annotatione cum tocius capituli nostri assensu et sigilli nostri impressione confirmamus Actum anno ab Incarnatione Domini MCLXXIII