Charter Document - 04890415
| Charter Number: | 04890415 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1172 - 1173 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
P[etrus] Dei gratia tituli Sancti Grisogoni presbyter cardinalis Apostolice Sedis legatus ad communem noticiam omnium volumus pervenire quod cum ex mandato domini Pape cognosceremus de causa status que vertebatur inter ecclesiam Sancte Genovefe et quosdam homines de Vamvis consilio babito cum multis religiosis et sapientibus viris Parisius apud Sanctum Martinum de Campis pronunciavimus eosdem esse homines predicte ecclesie cum hiis consuetudinibus Non possunt filios suos clericos facere nisi ex concessione ecclesie filios suos aut filias suas non possunt matrimonio conjungere cum hominibus alterius baillivie vel dominatus caducum id est manum mortuam debent in necessitatibus ecclesie dabunt conveniens auxilium de suo juxta consuetudinem regni Huic sententie proferende assessores nobis et consilium dederunt Henricus Silvanectensis episcopus Willelmus abbas Sancti Dyonisii Hugo abbas Sancti Germani de Pratis Girardus archidiaconus Parisiensis Michael decanus Meldensis magister Girardus Puella magister Bernardus Pisanus magister Guido thesaurarius Novariensis magister Symon de Tornaco magister Herbertus de Boscham
