Charter Document - 04890414
Charter Number: | 04890414 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 - 1173 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego frater Galterius prior Sti Martini de Campis et totus conventus ecclesie scripti hujus adnotatione memorie commendamus presentium et ad noticiam transmitto futurorum conventionem quandam que sub presentia nostra facta est inter Adam de Braia et Theobaldum filium ejus Hec autem sic se habet Adam multis astantibus manifeste [re]cognovit quod tam ipse quam uxor sua Emelina mater scilicet ipsius Theobaldi dederunt eidem Theobaldo jure hereditario possidenda ea que subjecta sunt duas domos ante curiam Regis sitas que sunt de censu Sti Maglorii et totum censum suum quem habebant in loco qui Campellus appellatur et domum quam habebant in Figularia scilicet cum toto ambitu eidem domui adjacenti et vineas quas habebant apud Mustariolum et grangiam de Berciix cum universis terris et pratis ad eandem pertinentibus Sciendum autem quod omnia alia predicta excepta hac grangia de Berciix et suis pertinentiis dedit pred Theobaldus uxori sue Petronille in dotem Verumptamen quia prefatus Adam hec omnia quod viveret in manu sua tenere volebat timens ne filio suo sepenominato Theobaldo aliquod detrimentum vel calumpnia possit orriri devestivit se de omnibus his predictis in manus dominorum de quibus tenebat et filium suum Theobaldum investiri fecit Theobaldus vero nichilominus patris sui utilitatibus providens assensu uxoris sue Petronille hec omnia patri suo recipere commendavit ea vid conditione quod ipse Theobaldus totum censum de omnibus supradictis dominis de quibus movet persolvet Adam autem pater ejus totum fructum qui de omnibus his provenire poterit quoadusque in seculari habitu vixerit habebit Hec autem inter patrem et filium concorditer interposita ne aliqua malitia turbari possent pred Theobaldus et uxor sua Petronilla fide interposita et juramento subsequente firmaverunt Hanc pactionem inviolabiliter se observaturos [dederunt etiam fidejussores de his immutabiliter observandis] fide interposita firmaverunt Nomina fidejussorum hec sunt Gilbertus frater Petronille Robertus et Adam et Henricus filii Balduini Ferricus frater Philippi Galterius filius Philippi Rogerus Arpinus Guimundus Ex alia parte Adam pater ipsius Theobaldi et Maria uxor sua fide similiter interposita pepigerunt Theobaldo et Petronille se ista bona fide custodituros videlicet quod nullam ingenio vel arte quererent vel consentirent quomodo pred possessiones eisdem vel heredibus eorum auferri vel minui vel in statum deteriorem converti possint Isti surit testes hujus rei Galterius prior Joscelinus supprior et alii Annus ab incarnatione Domini MCLXXII