Charter Document - 04890409
Charter Number: | 04890409 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1170 - 1171 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Henricus Dei gratia Silvanectensis dictus episcopus notum facio t f q p quod dominus Guido Buticularius omnem decimam que percipienda est in novalibus nemoris de Braisilva vel circa Braisilvam quod ipse agricolis ad eradicandum dedit in manus nostras reddidit Nos autem precibus ipsius cum assensu uxoris sue Margarite et filiorum suorum Guidonis primogeniti et Willelmi junioris ecclesiam Sancti Nicholai super eadem decima investivimus salvo jure parrochiali ecclesie de Braisilva que in eadem decima duos modios annone habet unum frumenti et alterum avene quos videlicet perpetuo jure inviolabiliter eadem possidebat ecclesia Presbiter vero qui eandem ecclesiam administraverit a monachis Sancti Nicholai singulis annis in festo sancti Remigii omni occasione postposita prefatos duos modios accipiet Ad majorem etiam evidentiam ut omnis in posterum litis et calumnie precidatur occasio signanter additum est et a domino Guidone Buticulario concessum ut quidquid in predicto nemore novale fecerit ac territorium illud extirpato nemore in agriculturam redactum excoluerit sive idem dominus sive ipsius heredes sive quilibet alius omnem decimam supradictam ecclesia Sancti Nicolai nichilominus ex integro perpetuo jure possideat Quod ne in posterum vel oblivione deleri vel cujusquam temeritate disolvi possit scripto presenti et sigilli nostri impressione cum testium subnotatione firmavimus Hec autem sunt nomina testium Asco precentor Beate Marie Ebroinus decanus Sancti Frambaldi Balduinus Galterus canonici Petrus Coquus Radulfus et Erchembaldus filiaster ejus Gaufredus prepositus Regis Actum Silvanectis anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo primo