Charter Document - 04890406

Charter Document - 04890406


Charter Number: 04890406
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1169 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam ad episcopalem dignitatem spectat ut diligenti vigilancia ecclesiastice paci semper intendat dignum duximus eorum maxime providere tranquillitati qui mundo renunciantes Deo vacantes mundana devitant negotia Ea de causa ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volo t p q f quod Milo de Atilliaco assensu uxoris sue Aie et filiorum suorum Jacobi Manasse Roggerii Milonis et filiarum suarum Agnetis Felicis Aveline donavit ecclesie Sti Martini de Campis ubi pater suus monachus fuit et ecclesie Sti Arnulfi de Meroliis quicquid habebat in decima majore et minore bladi et vini de Bria et tractum quam decimam diu tenuerat in manu laicali et in manu nostra reddidit Nos autem domnum Gualterium tunc temporis priorem Sti Martini de Campis ea investivimus Isdem vero Prior dedit jamdicto Miloni centum et viginti libras Parisiensium Ipse autem Milo affidavit in manu nostra se inde garandiam portare contra omnes Hoc similiter concessit Guido frater ejus major natu de quo ipse tenebat Hoc etiam donum concessit Guillelmus de Moreht de quo isdem Guido tenebat Hec ut firma permaneant testium subnotatione roboravimus Testes Ascelinus decanus Sti Marcelli Gualterius capellanus Daniel de Sto Victore presbiter Radulfus canonicus Gaufridus de Meleduno Johannes presbiter Sti Landerici Hilduinus presbiter de Ivri Matheus Ricardus camerarius Stephanus pistor Hugo de Viri Thomas mareschax Guillelmus cocus Guibertus isti sunt famuli episcopi Bertinus Egart Albericus Radulfus Hugo major de Meirolis Gualterius de Langniaco Ernoldus Adam Flandrensis famulus Precentoris Parisiensis