Charter Document - 04890405

Charter Document - 04890405


Charter Number: 04890405
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1169 - 1170
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Quoniam nostri officium est testimonium veritatis perhibere et nulla odii vel amoris causa ad dexteram sive ad sinistram aliquatenus declinare inde est quod illa que per se firma sufficienter esse non possunt munimentum auctoritatis nostre requirunt Noverint ergo universi t p q f quod Milo Quorielis de Atteleio in presencia nostra constitutus se donasse recognovit Sancto Martino de Campis et ecclesie Sancti Arnulphi de Marreolis quicquid ipse habebat in magna et parva decima de Braia perpetuo habendum Istud donum laudavit in presencia nostra Guido de Attellio frater ejusdem Milonis de quo idem Milo decimam illam in feodum tenebat Willelmus etiam de Moreto de quo prefatus Guido iterum decimam illam in feodum tenebat donacionem istam concessit Nos insuper huic donacioni benigno favore assensum nostrum adhibentes concessimus quod ecclesiam et monachos super hoc contra omnes pro justicia manu teneremus salvo jure alieno Quod ut ratum et firmum in posterum habeatur sigilli nostri impressione et nominis nostri caractere muniri et confirmari precepimus Actum publice Parisius anno ab Incarnacione Domini MCLXIX astantibus in palacio nostro quorum subscripta sunt nomina et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionensis