Charter Document - 04890404

Charter Document - 04890404


Charter Number: 04890404
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Agnes comitissa dedi ecclesie Beate Marie de Gornaio et monachis ibidem Deo servientibus partem illam terre et nemoris de Mineria que est subtus viam que a Villa Presbyteri pergit ad Russiacum Ut autem hoc ratum et inconvulsum permaneat sigilli mei appositione et testium adnotatione firmare curavi Hujus rei testes sunt Rodulfus de Combellis Rodulfus de Campis Drogo de Auburc Garinus de Ambaele Henricus Magnus Guido de Pissecoc et Matheus frater ejus Willelmus de Valle Symon de Atiis Everardus de Nuilli Robertus de Villafluis Robertus Peluel Paganus de Torciaco