Charter Document - 04890403
Charter Number: | 04890403 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Agnes comitissa de Mellento notum fieri volo t p q f quod Ansellus de Cumbellis decimam illam quam emit a genero suo Johanne apud Pontellulum de feodo nostro Deo et ecclesie Beate Marie de Gornaio coram me et astantibus in elemosinam dedit Hanc igitur donationem prefate ecclesie ita factam concessi et ut ratum et inconvulsum permaneat sigilli mei impressione confirmavi Hujus rei testes sunt Radulfus de Buci Drogo de Claci Guido de Pissecoc Gacherus de Cumbellis Rogerius filius Comitis Robertus de Villafluis Galo de Cauda Radulfus li Gries