Charter Document - 04890402

Charter Document - 04890402


Charter Number: 04890402
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1169 - 1170
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Agnes comitissa et filii mei providentes utilitati et quieti monachorum in ecclesia Beate Marie de Gornaio Deo et eidem Sancte Virgini famulantium nota fieri volumus t p q f ea que inter nos et eosdem monachos intuitu pacis acta sunt et statuta Querela siquidem erat inter nos et ipsos de ponte lapideo construendo quem dominus Gamo prior ecclesie illius olim se facturum pepigerat Sed quia absque voluntate et assensu conventus hoc fecisse probatur illius pactio inanis jure et vacua judicatur Quia igitur nulla ratione ad hoc opus cogi poterant eorum voluntati omnino dimisimus Preterea molendina illa que facere disponebamus quia injuste et ad dampnum ecclesie fieri videbantur amplius non edificabuntur sed omnino remanebunt Habent enim monachi duo molendina et consuetudinem veniendi ad ipsa molendina ab omnibus bannariis nostris unum videlicet proprium ab antecessoribus nostris datum alterum a nobis pro vque modiis annone et xii solidis concessum Set quia molendina illa supervenientibus ex debito molentibus sufficere non poterant volumus et precepimus quatinus tercium molendinum ad opus suum in quocunque loco voluerint construent et illud cum relictis pace perpetua possideant In hoc tamen molendino modium unum annone cujus medietas erit frumenti altera multurengie habebimus quem nobis annis singulis monachi persolvent Sciendum est etiam quod duodecim solidos quos in alio molendino habebamus amplius non reddent monachi quia pro eis habemus dimidium modium annone in molendino de Doura et duos solidos quos eis annuatim debebamus Si autem ipsi vel eorum successores pontem aliquando edificare voluerint ex quo incipient modium illum annone sibi remanebunt et centum solidos ad libitum eorum in redditu pontis assignatos sicut ante statutum fuerat annis singulis habebunt Iterum querela inter nos non minima de nemore quod ad usum eorum et hospitum suorum de Russiaco ab antecessoribus donatum fuerat quia illud ad domos exteriores deferebant Quod quidem se fecisse antecessorum nostrorum tempore sine calumpnia testabantur sed nostris temporibus multas injurias a nobis et forestariis nostris et aliis plurimis se pertulisse conquerebantur Horum igitur querimoniam clementer intuentes quia eos inquietare non debemus sed protegere bona eorum non minuere sed augere omnem calumpniam et injuriam quam a nobis vel aliis pro nemore paciebantur eternaliter removemus et non solum ad exteriores domos sed etiam ad quecunque loca nemus illud in usus proprios deferre voluerint remota omni occasione in perpetuum concedimus Hospitibus vero eorum de Russiaco consuetudinem illam quam in nemore antiquitus habere consueverant similiter annuimus et ne eis aliqua ab aliquo ulterius inferatur molestia omnino prohibemus Quia igitur quieti monachorum consulere et debitam eis tuitionem ut supradiximus impendere debemus omnes eorum possessiones et omnia bona et consuetudines quas in presentiarum possident libere et quiete imperpetuum permanere concedimus et ne ultra super hoc molestari queant sigilli nostri auctoritate et testium subnotatione roboramus Testes sunt dominus noster Mauricius Parisiensis episcopus Galterius capellanus ejus Acelinus Marcellus et Gaufredus Beate Marie canonici Guido de Garlanda et Ansellus filius ejus qui non solum testes sed etiam hujus rei obsides sunt Radulphus de Campis Petrus de Claci Droco de Belbourc Garinus de Villafluies Willelmus Marmerel Garinus de Ambeela Philippus de Bercheriis Evrardus de Nuilliaco Petrus de Henmeri Almaricus et Rogerius filii nostri Robertus de Villafluies Paganus de Torceio et Arroudus Simon molendinarius et Morinus Adam de Broilo et Theobaldus frater ejus Data est autem apud Gornaium anno Incarnati Verbi MCLXVIIII anno prioratus domni Fulconis octavo