Charter Document - 04890401

Charter Document - 04890401


Charter Number: 04890401
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1166 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galterius prior Sti Martini de Campis et conventus ipsius notum facimus t q p f quod donnus Fulco prior Ste Marie de Gornaio pro constitutione anniversarii sui emit a nobis xviii sextarios annone qui prius in molendino de Nosiello singulis annis infirmario nostro solvebantur dato precio xxv librarum pro eodem redditu eo tenore ut ecclesia Bte Marie de Gornaio predictos xviii sextarios annone quietos perpetuo jure possideat et pro ipsis xxv solidos singulis annis ecclesie nostre persolvat de quibus in die anniversarii Fulconis fratribus refectio preparetur Itaque constituimus et ipsius anniversarium fieri et de pred xxv solidis refectionem conventui provideri Ut autem hec constitutio temporibus futuris inviolabiliter observetur scripti presentis annotatione cum tocius capituli nostri assensu et sigilli nostri impressione confirmavimus