Charter Document - 04890400
Charter Number: | 04890400 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1168 - 1169 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Wido de Castellione ecclesie Bti Martini de Veteri Creceio in perpetuum Noverint tam presentes quam posteri quod uxor Drogonis de Petrofonte domina Biatrix pro se et pro viro suo [] audientibus Hugone monacho fratre predicte Beatricis Manasse sacrista Bti Martini Stephano priore ejusdem loci Anculfo Suessionensi archidiacono Cum autem processu temporis res in manum nostram devenerit ego Guido de Castellione donum et elemosinam supradictam a prenominata Beatrice et filiis suis factam ecclesie prefate concedo imperpetuum libere et quiete possidendam uxor quoque mea Aales hoc ipsum laudavit et confirmavit Affuerunt testes [Alermus prior ejusdem ecclesie Hilduinus monachus Galcherius canonicus de Creci Milites Girardus Acouin Johannes Bos Petrus de Bercheriis Quod ut ratum et firmum permaneat sigilli nostri auctoritate corroboramus Actum publice anno Incarnati Verbi MCLXVIII]