Charter Document - 04890396

Charter Document - 04890396


Charter Number: 04890396
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1156 - 1167
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Almaricus Dei gratia Silvanectensis episcopus notum esse volo t p q f quod Johannes scantio Regis assensu uxoris sue Helisendis et Petri filii sui et Adeleidis et Malthildis filiarum suarum ecclesie Sancti Nicholai de Aci in presentia nostra concessit et dedit quicquid habuit in majori et minori decima de Villerun excepto feodo unius militis verum ipse de caritate ejusdem ecclesie triginta duas libras habuit uxor vero ejus decem solidos Petrus autem filius ejus quinque solidos ceteris vero liberis ejus quod ratio exigebat donatum est unicuique scilicet secundum etatem suam Spoponderunt autem et fide firmaverunt pariter se portaturos garandiam predicte ecclesie super eisdem decimis secundum quod justitia dictaverit quod si facere non valerent reddituros se acceptam pecuniam infra annum que supra nominata est si autem neutrum facerent ipsis volentibus et laudantibus a nobis statutum est quatinus eos sine fatigatione prefato ecclesie excommunicationis sententia feriremus donec satisfacerent Hec autem ut rata et inconvulsa permanerent litteris annotata sigilli nostri caractere et testibus subnotatis corroboravimus