Charter Document - 04890395

Charter Document - 04890395


Charter Number: 04890395
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1166 - 1167
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Utile est ad memoriam revocare quod incommodum est per negligenciam senescere Ego igitur Theobaldus comes Blesensis Francie senescallus t f q p notum facio quod Adam tunc prior Roenville et Robertus Pajotus super querela quadam que est inter eos de majoria Goemptutei in presencia mea convenerunt et sic coram me pacificati sunt quod prior consensu capituli Bti Martini de Campis Roberto majoriam illam in vita sua libere habendam et possidendam et uni de filiis suis post ipsum sine aliqua reemptione similiter quamdin vixerit habendam et possidendam concessit Post mortem filii ejus qui majoriam habebit majoria ecclesie Bti Martini sine reclamatione heredum in pace remanebit [] Testes inde habentur Joscelinus de Aunello Robertus de Frovilla Bernardus decanus Hemericus de Bolonvilla Petrus et Ricardus majores Beville Actum apud Carnotum anno Incarnati Verbi MCLXVI Ludovico Francorum rege Guillelmo Carnotensis ecclesie electo Datum per manum Huldrici cancellarii