Charter Document - 04890394

Charter Document - 04890394


Charter Number: 04890394
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ruling
Date: 1166 - 1167
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Tempore domini Theobaldi prioris de Crispeio fuit contentio inter ipsum et Albericum de Bouconvalle et privignos ipsius scilicet Petrum Singularem et Philippum de thelonio castri Crispeii videl super ea parte que movet de feodo Theobaldi militis de Crispeio Per manum autem domni Galterii prioris Sti Martini de Campis et domni Drogonis prioris de Nantolio et domni Roberti prioris Ste Oportune de Monciaco sopita fuit contentio predicta in pacem hoc modo Ecclesia Sti Arnulfi partem quam habet in thelonio dabit ad firmam cui voluerit Quod cum fecerit mandabit hoc predicto Alberico scilicet ad domum suam de Bouconvalle qui si presens non fuerit dicitur uxori sue Si autem et illa absens fuerit nuntiabitur majori suo vel preposito vel alicui de hominibus suis ita quod summa firme quam firmarius pepigerit nominabitur postea idem Albericus habebit inducias octo dierum et si infra illud spatium adduxerit hominem qui supra illam summam centum solidos ad minus voluerit dare ita quod ecclesia de suo bene sit secura primus dimittetur et ille sequens habebit de manu ecclesie Quod si hoc infra octo dies factum non fuerit ille cui ecclesia firmam pepigerit obtinebit eam et Albericus suam partem alii poterit ad censum dare vel committere ita tamen quod firmarius ecclesie utramque partem colliget Verumptamen si ipse voluerit sacramentum ab eo accipiet quod fideliter suam portionem servabit et reddet sibi vel cui ipse jusserit et justum compotum faciet Sciendum etiam quod si idem Albericus voluerit Prior ex parte sua faciet ei fieri jusjurandum quod in dampna parte sua non intenderit ledere partem ipsius Quando hereditas hujus partis quam Albericus habuit reversa fuerit ad Petrum Singularem vel Philippum fratrem suum vel heredes eorum eadem observatio per omnia tenebitur inter ipsos et ecclesiam Sti Arnulfi excepto quod nuntius Prioris non ibit ad Boucunvallem sed ad villam in qua proprie manebunt Huic conventioni et concordie interfuerunt Petrus Singularis et Philippus frater ejus et eam laudaverunt et concesserunt insuper etiam data dextera per fidem propriam eam tenendam firmaverunt Juraverunt eciam quod tam ipsi quam heredes eorum conventionem istam monachi garandiabunt per rectum contra dominum feodi i[d est] contra domnum Theobaldum militem vel heredes ejus Quod totum ne oblivione posset deleri per maliciam convelli inscriptum et cirographum redactum est et sigillo conventus Sti Arnulfi qui hoc totum concessit roboratum Testes etiam appositi sunt ex utraque parte qui his omnibus interfuerunt Testes ex parte monachorum Hugo abbas Sti Vincencii Silvanectensis Galterius prior Sti Martini de Campis et alii quamplures sunt ex utraque parte Actum Silvanectis anno Incarnationis Domini MCLXVI