Charter Document - 04890393
Charter Number: | 04890393 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1166 - 1167 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Guido de Montegaio notum fieri volo presentibus et futuris quod de decima ruptitiorum que infra parrochiam de Horeor et territorium Montisgaii fiebant inter me et monachos ecclesie Bte Marie de Gornaio querela orta est Vendicabant monachi hac ratione decimam predictam dicentes nemora que in culturam vertebantur et totam decimam predicti territorii quam in pace tenebant ejusdem feodi esse seque et illos a quibus data fuerat a tempore predecessorum meorum quiete possedisse Audita igitur quam pretendebant ratione nolui super hac re eos amplius inquietare maxime quia prefata ecclesia bone apud nos opinionis est et fratres loci illius obtime conversationis Sciant igitur omnes quod ego assensu et voluntate domne Adalaide uxoris mee et Galcherii fratris mei non solum decimam de ruptitiis que facta fuerant sed etiam de omnibus illis que adhuc fient eidem ecclesie et monachis ibidem Deo servientibus pro amore Dei et in remissionem peccatorum nostrorum et parentum nostrorum in perpetuum habendam concedo Ut igitur hec rata sint et inconcussa permaneant sigilli mei simul et uxoris mee auctoritate munire curavi Hujus rei testes sunt Guillelmus de Warlanda Drogo frater ejus Guillelmus de Barris Guido de Groeleto Symon Orphanus Johannes de Fontaneto Garinus de Villafluida Rodulfus et Hilduinus fratres ejus Adam de Veris Alardus de Montegaio et Anslellus Amandus Hugo Fretez Robertus Paluel Morinus famulus Prioris Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MC sexagesimo sexto