Charter Document - 04890391
Charter Number: | 04890391 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1166 - 1167 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Xristi nomine ego Hugo Dei gratia abbas Sancti Germani de Pratis notifico presentibus et futuris quod Petrus Alelmi filius proclamavit nobis super magistro Hugone Novariensi pro quadam domo quam in nostra juridicione tenebat et pred Petrus eam sui juris esse dicebat Revera magister Hugo domum illam ab Alelmo patre Petri emerat Utraque igitur parte ante nos constituta cum causa diu esset agitata tandem pred Alelmus et Petrus ejus filius de quo susceptis juramentis constabat quod ad annos discretionis pervenisset et adulte etatis esset jus pred Hugonis et venditionem domus legitime factam fuisse recognoscentes venditionem illam ratam habere et ab omni calumnia garantire fide data firmaverunt et quod nullam de cetero super domo illa questionem moverent concesserunt Hoc idem Gila pred Alelmi filia et Petrus Lumbardus ejus maritus firmiter tenere concesserunt Quod ut inviolabiliter observetur sigillo nostro roborari postulaverunt Actum Parisius in domo episcopali presente venerabile pontifice Mauricio assistentibus etiam quampluribus tam clericis quam laicis quorum subtitulata sunt nomina Clemens Parisiensis decanus Albertus precentor Symon archidiaconus Odo cancellarius Symon de Sancto Dyonisio et alii Anno ab Incarnatione Domini MCLXVI