Charter Document - 04890390

Charter Document - 04890390


Charter Number: 04890390
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166 - 1167
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus donnum Giroldum priorem ecclesie Sancti Nicholai de Aci precibus suis impetrasse ut ego Amalricus gracia Dei Silvanectensis episcopus elemosinas et beneficia que eidem ecclesie Sancti Nicholai et monachis ibi Deo famulantibus in elemosinam a fidelibus pro animarum suarum remedio collata sunt et in Episcopatu nostro continentur auctoritate nostra laudarem et confirmarem et sigilli nostri impressione corroborarem Inprimis igitur concedimus et confirmamus prefate ecclesie molendinum de Aci omnem justitiam et viariam ejus et omnes hospites ejusdem ville et justiciam et viariam ejus culturam que ante januam eorum est et omnem justitiam ejus et viariam et omnem terram arabilem quam habent apud Aci et justitiam et viariam ejus Insuper decem hospites in vico Sancti Martini quos dedit Ermengardis soror Roberti vicedomini ex hereditate sua et omnem justitiam et viariam eorumdem hospitum et septem pratorum arpennos quos ecclesie Sancti Nicholai cum duabus olchis contulit et justitiam et viariam eorundem In decima autem de Ponte Hermeri quatuor minas ivernagii quos eidem ecclesie pro remedio anime sue Garnerus vicedominus donavit Terram quoque que dicitur Sti Dionysii quam emerunt monachi a Teobaldo milite qui cognominatur de Paris et justitiam et viariam ejusdem et omnem decimam Iterum sex hospites cum quadraginta arpennis terre apud villam novam que sita est in territorio de Valleis quos tenent monachi ab antecessoribus Guidonis Parvi Insuper unum millenarium de essil omnimodis in usus Ecclesie et fratrum preparatum quod Guido de Turre eidem Ecclesie in elemosinam pro anima sua atque antecessorum suorum singulis annis contulit sic scilicet ut quicumque fuerint prepositi de Ermenonvilla ad ecclesiam Sti Nicholai usque ad ipsius festum vectura sua annuatim deportabunt Terram quoque quam Hugo de Salice eisdem donavit et quadrariam que in ipsa terra est et justitiam et viariam ejus Duos insuper hospites apud Curteolum cum duabus olchis de elemosina Rainoldi Coci et minutam decimam et justitiam et viariam eorundem Insuper et quidquid habent in magna decima et minuta apud eandem villam et ecclesiam ipsius ville et domum quam Manases tenet in Vico Parisiensi que fuit Odonis Cordeunarii et elemosinam Petri qui dicebatur Malenutritus scilicet unam vineam in vico Balantum et domum quam Gunhierus tenet Terram quoque que est de elemosina Helisendis que fuit uxor Nevelonis de Laverciniis que terra sita est in confinio domorum infirmorum Silvanectensium Et unum modium frumenti in granchia Petri de Fontanis quam ipse Petrus vel qui successor ejus extiterit usque ad festum Sti Remigii sine aliqua perturbatione unoquoque anno ecclesie Sti Nicholai debet persolvere Actum Silvanectis anno ab Incarnatione Domini MCLXVI