Charter Document - 04890388

Charter Document - 04890388


Charter Number: 04890388
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater Gaulterius prior Sti Martini de Campis notum esse volo p s t f quod laudante et assentiente capitulo nostro concessi domno Petro milite de Glaceio quicquid habebamus apud Nuisiacum Sicum in torculari mainagio et rotagio jure hereditario possidendum Ipse siquidem Petrus mutua facta commutatione domum suam et vineam que sunt sub monasterio Nusiaci magni nobis dedit habenda in perpetuum Quod ut ratum sit et inconvulsum sigilli nostri impressione et testium subnotatione confirmatum est Testes ex parte nostra Galterius qui fuit abbas Joszo sacrista et alii