Charter Document - 04890387

Charter Document - 04890387


Charter Number: 04890387
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus filius comitis Mellenti omnibus hominibus suis t p q f salutem Notum sit vobis me concessisse et firmasse omnes elemosinas quas pater meus G[alerannus] comes Mellenti Sancte Marie de Gornaio et ejusdem ecclesie conventui donavit et concessit sicut litteris Summi Pontificis et domini Regis Francie et patris mei comitis confirmantur Insuper autem concedo donum quod pater meus et mater mea fecerunt de furno de Cauda et de familia Arroldi de Roissi Testes sunt hii Willelmus de Garlanda Robertus Malusvicinus frater ejus Drogo Thomas Boucel Willelmus Malusvicinus Manases frater suus Willelmus de Pinu Radulfus de Mannevillis