Charter Document - 04890386
Charter Number: | 04890386 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1165 - 1166 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hac ratione ea que fidelibus ecclesiis dantur sigillis et cyrographis muniuntur ut et quibus res ecclesiarum dentur et earumdem rerum confirmatio ad noticiam posterorum proferatur Notum sit igitur t p q f quod ego Galerannus comes Mellenti et Agnes uxor mea pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum dedimus ecclesie Beate Marie de Gornaio decimas omnium reddituum denariorum scilicet annone et vini que habemus apud Gornaium apud Caudam apud Torciacum et Villam Novam apud Parisius et Medontam Concessimus etiam modium salis apud Mellentum et v millia allectium apud Pontem Audomari Ecclesiam quoque de Cauda et furnum ejusdem castri et furnum de Ponteolo cum nemoris consuetudine Quatuordecim solidos in terra Arroldi de Brolio Terram de Campo Garneis Terram Ulrici et xxti arpennos terre in Ambeeles Terram et silvam in Campo Mussoso Terram et nemus que dicuntur Reimundi Terram Ambesaci Molendinum nostrum ad firmam pro vque modiis annone cujus medietas erit frumenti altera multurengie et duodecim solidis Apud Gornaium piscatoriam aque de Veteri Gornaio Concessimus insuper et presentis scripti privilegio munivimus statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia ex antecessorum nostrorum et aliorum fidelium dono vel concessione inpresentiarum possidet eo tenore firma et illibata inperpetuum permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Predictam videlicet ecclesiam cum suis clausuris et omnibus ad eam pertinentibus que ab ipsis fundatoribus Guidone Rubeo et ejus uxore Adelaida et Ansello regis dapifero assensu Parisiensis episcopi monasterio Bti Martini de Campis oblata est Terram quoque de Luabum molendinum unum apud Gornaium Totam villam Russiacum et adherentem ei terram terminis circumquaque fixis designatam Silvam ejusdem ville ad monachorum et hospitum suorum usum Nusiellum villam cum ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus Apud Canoilum quicquid Albertus de Bri ibi habebat Ecclesiam de Bercheriis Ecclesiam de Ponteolo Ecclesiam de Essonia cum decimis et aliis omnibus ad predictas ecclesias pertinentibus Quinque arpennos terre Galterii de Derenci Terram Aymardi In vodo inter Gornaium et Calam xv arpennos pratorum Capellam de Gornaio et xxli solidos in foro ejusdem castri et quicquid predicta ecclesia apud Torciacum et apud Campos villam possidet Acta sunt apud Bellomontem in palatio nostro assistentibus et concedentibus filiis nostris Roberto Galeranno Almarico Rogerio Rodulpho Stephano Anno Incarnati Verbi MCLXV coram hiis testibus Willelmo de Garlanda Roberto et Drogone fratribus ejus Hugone vicecomite de Medonta Galterio de Longessa Willelmo de Vallibus Roberto de Formovilla Roberto filio Willermi Thoma Bocello Pagano ejus famulo Guidone et Morino