Charter Document - 04890383

Charter Document - 04890383


Charter Number: 04890383
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1164 - 1165
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater Rogerius Dei gratia Fossatensis abbas notum facio p et f quod domnus Petrus de Claciaco habebat xvi solidos censuales apud Noisiacum quos monachi Sti Martini de Campis pro vinginti libris Proviniensis monete ab eo emerunt Quicquid autem ad ecclesiam nostram super hoc spectabat assensu capituli nostri quietum eis et sine reclamatione imperpetuum concedimus Notum etiam facio quod idem Petrus pred monachis juratoriam caucionem prestitit se et dominum Guillermum de Corneillum et domnum Soltanum socerum suum garandiam prestaturos si quis super hac re questionem movere temptaverit quoad ipsi vixerint Juramento etiam firmavit quod heredes sui post obitum ipsius eandem garandiam prestabunt Quod ne aliquis aliquando negare vel violare presumat presenti sigillo et presentium testium depositione roboravimus Sacerdos de Campiniaco Bernerius Guillermus Corneillum Buauduinus miles de Campiniaco Garnerius famulus Sti Petri Fossatensis Ivuin major Bundiis Guillermus major Pentin Drogo major Noisi et Guido forestarii Johannes Fulco cementarius de Noisi Johannes major de Varens Berengarius camerarius Normannus Guibertus Guillermus prior Fossatis Fulcherius conversus Teobaudus Hugo de Gornaco Sanson Laurencius Hoc autem factum est anno ab Incarnatione Domini MCLXIIII