Charter Document - 04890382
Charter Number: | 04890382 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1164 - 1165 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ludovicus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presenter pariter et futuri quod Nos amore Dei et anime nostre salutis intuitu dedimus et concessimus Bonis Hominibus de ordine Grandimontensi locum ad habitandum in nemore de Vincennis et totum nemus cum fundo terre sicut fossatis undique cingitur libere quiete et pacifice in perpetuum possidendum et ad faciendum quicquid voluerint de predictis Sciendum vero est quod ad preces nostras abbas et conventus Fossatensis prior et conventus Sancti Martini de Campis et prior ac conventus Sancti Lazari Parisiensis omne jus et usagium quod habebant in dicto nemore quod infra predicta fossata continetur supradictis Bonis Hominibus penitus quictaverunt Dedimus etiam et concessimus in perpetuam elemosinam supradictis Bonis Hominibus sex modios et dimidium frumenti recipiendos annuatim in grangia nostra Gonesse Ut hoc ratum permaneat scripto commendari et sigilli nostri auctoritate confirmari precipimus Actum Parisius anno Verbi incarnati mill centesimo sexagesimo quarto astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Signum comitis Theobaldi S Mathei camerarii S Guidonis buticularii S Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii episcopi Suessionensis